LIB. I
SAPIENTIA PRIMA EST
STULTITIA CARUISSE.
AD LECTOREM.
Symbola lector habe: numquam inspexisse pigebit,
Ne te poeniteat, si potes inspicere.
Non sum: inquis: Lynceus: atqui collyrialippus
Sis memor affectis poscere luminibus.
Caecus es? audire, & meliori credere disce.
Irrides? opus est iam tribus anticyris.
Non vis? nunc actum est. caput insanabile prorsum.
Ergo miser vinclis dignus es, & baculo. Translation (Italian) Translation (English)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]